reversus est autem Iosaphat rex Iuda domum suam pacifice in
Hierusalem
cui occurrit Hieu filius Anani videns et ait ad eum impio
praebes auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris
et idcirco iram quidem Domini merebaris
sed bona opera inventa sunt in te eo quod abstuleris lucos
de terra Iuda et praeparaveris cor tuum ut requireres Dominum
habitavit ergo Iosaphat in Hierusalem rursumque egressus
est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit
eos ad Dominum Deum patrum suorum
constituitque iudices terrae in cunctis civitatibus Iuda
munitis per singula loca
et praecipiens iudicibus videte ait quid faciatis non enim
hominis exercetis iudicium sed Domini et quodcumque
iudicaveritis in vos redundabit
sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite
non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum
acceptio nec cupido munerum
in Hierusalem quoque constituit Iosaphat Levitas et
sacerdotes et principes familiarum ex Israhel ut iudicium et
causam Domini iudicarent habitatoribus eius
praecepitque eis dicens sic agetis in timore Dei fideliter
et corde perfecto
omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum qui
habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem
ubicumque quaestio est de lege de mandato de caerimoniis de
iustificationibus ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne
veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis
et non peccabitis
Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad
Dominum pertinent praesidebit porro Zabadias filius Ismahel qui
est dux in domo Iuda super ea opera erit quae ad regis officium
pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini
et agite diligenter et erit Dominus cum bonis